Sine me expurgem atque illum huc coram adducam. Si. Adducas! Pa. Sine, pater. Ch. Aequum postulat: da veniam. Pa. Sine te hoc exorem. Si. Sino. Quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar Chreme. Ch. Pro peccato magno paulum supplici satis est patri. CRITO. CHREMES. SIMO. PAMPHILUS. Cr. Mitte orare: una harum quaevis causa me ut faciam monet; Vel tu, vel quod verum est, vel quod ipsi cupio Glycerio. Ch. Andrium ego Critonem video? certe is est. Cr. Salvus sis, Chreme. Ch. Quid tu Athenas insolens? Cr. Evenit: sed hicine est Simo? Ch. Hic. Si. Men quaeris? eho tu Glycerium hinc civem esse ais? Cr. Tu negas? Si. Itane huc paratus advenis? Cr. Qua de re? Si. Rogas? Tune impune haec facias? tune hic homines adolescentulos Imperitos rerum, eductos libere, in fraudem illicis? Sollicitando et pollicitando eorum animos lactas—? Cr. Sanusne es? Si. Ac meretricios amores nuptiis conglutinas? Pa. Perii! metuo ut substet hospes. Ch. Si Simo hunc noris satis, Non ita arbitrere: bonus est hic vir. Si. Hic vir sit bonus? Itane attemperate venit hodie in ipsis nuptiis, Ut veniret antehac nunquam? est vero huic credendum Chreme? Pa. Ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe. Si. Sycophanta. Cr. Hem! Ch. Sic Crito est hic: mitte. Cr. Videat qui siet. Si mihi pergit quae volt dicere, ea quae non volt audiet. Ego istaec moveo, aut curo? non tu tuum malum aequo animo feres? Nam ego quae dico vera an falsa audieris iam sciri potest. Atticus quidam olim navi fracta apud Andrum eiectus est, Et istaec una parva virgo: tum ille egens forte applicat Primum ad Chrysidis patrem se. Si. Fabulam inceptat. Ch. Sine. Cr. Itane vero obturbat? Ch. Perge. Cr. Tum is mihi cognatus fuit Qui eum recepit. Ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum. Is ibi mortuus est. Ch. Eius nomen? Cr. Nomen tam cito? Pa. Phania. Ch. Hem, perii.