Tamen Simo audi. Si. Ego audiam? quid ego audiam Chreme? Ch. At tandem dicat sine. Si. Age dicat; sino. Pa. Ego me amare hanc fateor: si id peccare est, fateor id quoque. Tibi pater me dedo: quidvis oneris impone; impera. Vis me uxorem ducere? hanc amittere? ut potero, feram. Hoc modo te obsecro, ut ne credas a me allegatum hunc senem. Sine me expurgem atque illum huc coram adducam. Si. Adducas! Pa. Sine, pater. Ch. Aequum postulat: da veniam. Pa. Sine te hoc exorem. Si. Sino. Quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar Chreme. Ch. Pro peccato magno paulum supplici satis est patri. CRITO. CHREMES. SIMO. PAMPHILUS. Cr. Mitte orare: una harum quaevis causa me ut faciam monet; Vel tu, vel quod verum est, vel quod ipsi cupio Glycerio. Ch. Andrium ego Critonem video? certe is est. Cr. Salvus sis, Chreme. Ch. Quid tu Athenas insolens? Cr. Evenit: sed hicine est Simo? Ch. Hic. Si. Men quaeris? eho tu Glycerium hinc civem esse ais? Cr. Tu negas? Si. Itane huc paratus advenis? Cr. Qua de re? Si. Rogas? Tune impune haec facias? tune hic homines adolescentulos Imperitos rerum, eductos libere, in fraudem illicis? Sollicitando et pollicitando eorum animos lactas—? Cr. Sanusne es? Si. Ac meretricios amores nuptiis conglutinas? Pa. Perii! metuo ut substet hospes. Ch. Si Simo hunc noris satis, Non ita arbitrere: bonus est hic vir.