Domus, uxor, liberi inventi invito patre: Adducti qui illam civem hinc dicant: viceris. PAMPHILUS Pater licetne pauca? SIMO Quid dices mihi? CHREMES Tamen Simo audi. SIMO Ego audiam? quid ego audiam Chreme? CHREMES At tandem dicat sine. SIMO Age dicat; sino. PAMPHILUS Ego me amare hanc fateor: si id peccare est, fateor id quoque. Tibi pater me dedo: quidvis oneris impone; impera. Vis me uxorem ducere? hanc amittere? ut potero, feram. Hoc modo te obsecro, ut ne credas a me allegatum hunc senem. Sine me expurgem atque illum huc coram adducam.