Tamen hanc habere studeat cum summo probro? PAMPHILUS Me miserum! SIMO Hem! modone id demum sensti Pamphile? Olim istuc, olim, cum ita animum induxti tuum Quod cuperes aliquo pacto efficiendum tibi, Eodem die istuc verbum vere in te accidit. Sed quid ego? cur me excrucio? cur me macero Cur meam senectutem huius sollicito amentia? an Ut pro huius peccatis ego supplicium sufferam? Immo habeat; valeat; vivat cum illa. PAMPHILUS Mi pater. SIMO Quid mi pater? quasi tu huius indigeas patris. Domus, uxor, liberi inventi invito patre: Adducti qui illam civem hinc dicant: viceris. PAMPHILUS Pater licetne pauca? SIMO Quid dices mihi? CHREMES Tamen Simo audi. SIMO Ego audiam? quid ego audiam Chreme? CHREMES At tandem dicat sine. SIMO Age dicat; sino. PAMPHILUS Ego me amare hanc fateor: si id peccare est, fateor id quoque. Tibi pater me dedo: quidvis oneris impone; impera. Vis me uxorem ducere? hanc amittere? ut potero, feram. Hoc modo te obsecro, ut ne credas a me allegatum hunc senem. Sine me expurgem atque illum huc coram adducam. SIMO Adducas! PAMPHILUS Sine, pater. CHREMES Aequum postulat: da veniam. PAMPHILUS Sine te hoc exorem.