Adeo impotenti esse animo ut praeter civium Morem atque legem et sui voluntatem patris Tamen hanc habere studeat cum summo probro? PAMPHILUS Me miserum! SIMO Hem! modone id demum sensti Pamphile? Olim istuc, olim, cum ita animum induxti tuum Quod cuperes aliquo pacto efficiendum tibi, Eodem die istuc verbum vere in te accidit. Sed quid ego? cur me excrucio? cur me macero Cur meam senectutem huius sollicito amentia? an Ut pro huius peccatis ego supplicium sufferam? Immo habeat; valeat; vivat cum illa. PAMPHILUS Mi pater. SIMO Quid mi pater? quasi tu huius indigeas patris.