Quis me vult? perii: pater est. Si. Quid ais, omnium—? Ch. Ah, Rem potius ipsam dic, ac mitte male loqui. Si. Quasi quicquam in hunc iam gravius dici possiet. Ain tandem? civis Glycerium est? Pa. Ita praedicant. Si. 'Ita praedicant!' O ingentem confidentiam! Num cogitat quid dicat? num facti piget? Num eius color pudoris signum usquam indicat? Adeo impotenti esse animo ut praeter civium Morem atque legem et sui voluntatem patris Tamen hanc habere studeat cum summo probro? Pa. Me miserum! Si. Hem! modone id demum sensti Pamphile? Olim istuc, olim, cum ita animum induxti tuum Quod cuperes aliquo pacto efficiendum tibi, Eodem die istuc verbum vere in te accidit. Sed quid ego? cur me excrucio? cur me macero Cur meam senectutem huius sollicito amentia? an Ut pro huius peccatis ego supplicium sufferam? Immo habeat; valeat; vivat cum illa. Pa. Mi pater. Si. Quid 'mi pater?' quasi tu huius indigeas patris. Domus, uxor, liberi inventi invito patre: Adducti qui illam civem hinc dicant: viceris. Pa. Pater licetne pauca?