Quamobrem? SIMO Quia libet: rape, inquam. DAVUS Quid feci? SIMO Rape. DAVUS Si quicquam invenies me mentitum, occidito. SIMO Nihil audio. Ego iam te commotum reddam. DAVUS Tamen etsi hoc verum est? SIMO Tamen. Cura asservandum vinctum: atque audin? quadrupedem constringito. Age nunc iam: ego pol hodie, si vivo, tibi Ostendam herum quid sit pericli fallere, Et illi, patrem. CHREMES Ah, ne saevi tantopere. SIMO O Chreme, Pietatem gnati! nonne te miseret mei; Tantum laborem capere ob talem filium? Age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet? (PAMPHILUS. SIMO. CHREMES.) PAMPHILUS Quis me vult? perii: pater est. SIMO Quid ais, omnium—? CHREMES Ah, Rem potius ipsam dic, ac mitte male loqui. SIMO Quasi quicquam in hunc iam gravius dici possiet. Ain tandem? civis Glycerium est? PAMPHILUS Ita praedicant. SIMO Ita praedicant! O ingentem confidentiam! Num cogitat quid dicat? num facti piget? Num eius color pudoris signum usquam indicat? Adeo impotenti esse animo ut praeter civium Morem atque legem et sui voluntatem patris