Quamobrem? SIMO Quia libet: rape, inquam. DAVUS Quid feci? SIMO Rape. DAVUS Si quicquam invenies me mentitum, occidito. SIMO Nihil audio. Ego iam te commotum reddam. DAVUS Tamen etsi hoc verum est? SIMO Tamen. Cura asservandum vinctum: atque audin? quadrupedem constringito. Age nunc iam: ego pol hodie, si vivo, tibi Ostendam herum quid sit pericli fallere, Et illi, patrem. CHREMES Ah, ne saevi tantopere.