Nihil equidem nisi quod illum audivi dicere. SIMO Quid ait tandem? DAVUS Glycerium se scire civem esse Atticam. SIMO Hem, Dromo, Dromo. DAVUS Quid est? SIMO Dromo. DAVUS Audi. SIMO Verbum si addideris. Dromo. DAVUS Audi, obsecro. DROMO Quid vis? SIMO Sublimem hunc intro rape, quantum potes. DROMO Quem? SIMO Davum.