Tibi ergo. DAVUS Modo introii. SIMO Quasi ego, quam dudum, rogem. DAVUS Cum tuo gnato una. SIMO Anne est intus Pamphilus? crucior miser. Eho, non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex? DAVUS Sunt. SIMO Cur igitur hic est? CHREMES Quid illum census? cum illa litigat. DAVUS Immo vero indignum Chreme iam facinus faxo ex me audias. Nescio quis senex modo venit: ellum confidens, catus. Quum faciem videas videtur esse quantivis preti. Tristis severitas inest in vultu, atque in verbis fides. SIMO Quidnam apportas?