Ita. DAVUS Mihine? SIMO Tibi ergo. DAVUS Modo introii. SIMO Quasi ego, quam dudum, rogem. DAVUS Cum tuo gnato una. SIMO Anne est intus Pamphilus? crucior miser. Eho, non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex? DAVUS Sunt. SIMO Cur igitur hic est? CHREMES Quid illum census? cum illa litigat. DAVUS Immo vero indignum Chreme iam facinus faxo ex me audias. Nescio quis senex modo venit: ellum confidens, catus. Quum faciem videas videtur esse quantivis preti. Tristis severitas inest in vultu, atque in verbis fides. SIMO Quidnam apportas? DAVUS Nihil equidem nisi quod illum audivi dicere. SIMO Quid ait tandem? DAVUS Glycerium se scire civem esse Atticam. SIMO Hem, Dromo, Dromo. DAVUS Quid est? SIMO Dromo. DAVUS Audi. SIMO Verbum si addideris. Dromo. DAVUS Audi, obsecro. DROMO Quid vis? SIMO Sublimem hunc intro rape, quantum potes. DROMO Quem? SIMO Davum.