Credo; et id facturas Davus dudum praedixit mihi: Et nescio qui tibi sum oblitus hodie ac volui dicere. DAVUS. CHREMES. SIMO. DROMO. Da. Animo nunc iam otioso esse impero— Ch. Hem Davum tibi. Si. Unde egreditur? Da. meo praesidio atque hospitis. Si. Quid illud mali est? Da. Ego commodiorem hominem, adventum, tempus non vidi. Si. Scelus, Quem nam hic laudat? Da. Omnis res est iam in vado. Si. Cesso alloqui? Da. Herus est: quid agam? Si. O salve bone vir. Da. Ehem Simo! o noster Chreme! Omnia apparata iam sunt intus. Si. Curasti probe. Da. Ubi voles arcesse. Si. Bene sane; id enimvero hinc nunc abest. Etiam tu hoc respondes? quid istic tibi negoti est? Da. Mihine? Si. Ita. Da. Mihine? Si. Tibi ergo. Da. Modo introii. Si. Quasi ego, quam dudum, rogem. Da. Cum tuo gnato una. Si. Anne est intus Pamphilus? crucior miser. Eho, non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex? Da. Sunt. Si. Cur igitur hic est? Ch. Quid illum census? cum illa litigat. Da. Immo vero indignum Chreme iam facinus faxo ex me audias. Nescio quis senex modo venit: ellum confidens, catus. Quum faciem videas videtur esse quantivis preti. Tristis severitas inest in vultu, atque in verbis fides. Si. Quidnam apportas? Da. Nihil equidem nisi quod illum audivi dicere. Si. Quid ait tandem? Da. Glycerium se scire civem esse Atticam. Si. Hem, Dromo, Dromo. Da. Quid est? Si. Dromo. Da. Audi. Si. Verbum si addideris. Dromo. Da. Audi, obsecro. Dr. Quid vis? Si. Sublimem hunc intro rape, quantum potes. Dr. Quem? Si. Davum. Da. Quamobrem? Si. Quia libet: rape, inquam. Da. Quid feci? Si. Rape. Da. Si quicquam invenies me mentitum, occidito. Si. Nihil audio. Ego iam te commotum reddam. Da. Tamen etsi hoc verum est? Si. Tamen. Cura asservandum vinctum: atque audin? quadrupedem constringito. Age nunc iam: ego pol hodie, si vivo, tibi Ostendam herum quid sit pericli fallere, Et illi, patrem. Ch. Ah, ne saevi tantopere. Si. O Chreme, Pietatem gnati! nonne te miseret mei;