Ubi ea causa quamobrem haec faciunt erit adempta his desinent. CHREMES Erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam. SIMO Scio. CHREMES At Vero vultu; quum ibi me adesse neuter tum praesenserat. SIMO Credo; et id facturas Davus dudum praedixit mihi: Et nescio qui tibi sum oblitus hodie ac volui dicere. (DAVUS. CHREMES. SIMO. DROMO.) DAVUS Animo nunc iam otioso esse impero— CHREMES Hem Davum tibi. SIMO Unde egreditur? DAVUS meo praesidio atque hospitis. SIMO Quid illud mali est? DAVUS Ego commodiorem hominem, adventum, tempus non vidi. SIMO Scelus,