Illam hinc civem esse aiunt: puer est natus: nos missos face. SIMO Per ego te deos oro ut ne illis animum inducas credere Quibus id maxime utile est illum esse quam deterrimum. Nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia. Ubi ea causa quamobrem haec faciunt erit adempta his desinent. CHREMES Erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam. SIMO Scio. CHREMES At Vero vultu; quum ibi me adesse neuter tum praesenserat. SIMO Credo; et id facturas Davus dudum praedixit mihi: Et nescio qui tibi sum oblitus hodie ac volui dicere. (DAVUS. CHREMES. SIMO. DROMO.) DAVUS Animo nunc iam otioso esse impero— CHREMES Hem Davum tibi. SIMO Unde egreditur? DAVUS meo praesidio atque hospitis. SIMO Quid illud mali est? DAVUS Ego commodiorem hominem, adventum, tempus non vidi. SIMO Scelus, Quem nam hic laudat? DAVUS Omnis res est iam in vado. SIMO Cesso alloqui? DAVUS Herus est: quid agam? SIMO O salve bone vir. DAVUS Ehem Simo! o noster Chreme! Omnia apparata iam sunt intus. SIMO Curasti probe. DAVUS Ubi voles arcesse. SIMO Bene sane; id enimvero hinc nunc abest. Etiam tu hoc respondes? quid istic tibi negoti est? DAVUS Mihine?