Ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes. CHREMES Vide quam iniquus sis prae studio. Dum id efficias quod cupis, Neque modum benignitatis neque quid me ores cogitas: Nam si cogites, remittas iam me onerare iniuriis. SIMO Quibus? CHREMES Ah! rogitas? perpulisti me ut homini adolescentulo In alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria, Filiam darem in seditionem atque in incertas nuptias, Eius labore atque eius dolore gnato ut medicarer tuo. Impetrasti: incepi dum res tetulit: nunc non fert; feras. Illam hinc civem esse aiunt: puer est natus: nos missos face. SIMO Per ego te deos oro ut ne illis animum inducas credere Quibus id maxime utile est illum esse quam deterrimum. Nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia.