Quae illius fuerunt possidet: nunc me hospitem Lites sequi quam id mihi sit facile atque utile Aliorum exempla commonent: simul arbitror Iam aliquem esse amicum et defensorem ei; nam fere Grandiuscula iam profecta est illinc. Clamitent Me sycophantam, hereditates persequi, Mendicum: tum ipsam despoliare non licet. My. O optime hospes pol Crito antiquum obtines. Cr. Duc me ad eam, quando huc veni, ut videam. My. Maxime. Da. Sequar hos: nolo me in tempore hoc videat senex. CHREMES. SIMO. Ch. Satis iam satis Simo spectata erga te amicitia est mea: Satis pericli coepi adire: orandi iam finem face. Dum studeo obsequi tibi paene illusi vitam filiae. Si. Immo enim nunc quum maxime abs te postulo atque oro Chreme Ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes. Ch. Vide quam iniquus sis prae studio. Dum id efficias quod cupis, Neque modum benignitatis neque quid me ores cogitas: Nam si cogites, remittas iam me onerare iniuriis. Si. Quibus? Ch. Ah! rogitas? perpulisti me ut homini adolescentulo In alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria, Filiam darem in seditionem atque in incertas nuptias, Eius labore atque eius dolore gnato ut medicarer tuo. Impetrasti: incepi dum res tetulit: nunc non fert; feras. Illam hinc civem esse aiunt: puer est natus: nos missos face. Si. Per ego te deos oro ut ne illis animum inducas credere Quibus id maxime utile est illum esse quam deterrimum. Nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia. Ubi ea causa quamobrem haec faciunt erit adempta his desinent. Ch. Erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam. Si. Scio. Ch. At Vero vultu; quum ibi me adesse neuter tum praesenserat.