Lites sequi quam id mihi sit facile atque utile Aliorum exempla commonent: simul arbitror Iam aliquem esse amicum et defensorem ei; nam fere Grandiuscula iam profecta est illinc. Clamitent Me sycophantam, hereditates persequi, Mendicum: tum ipsam despoliare non licet. MYSIS O optime hospes pol Crito antiquum obtines. CRITO Duc me ad eam, quando huc veni, ut videam. MYSIS Maxime. DAVUS Sequar hos: nolo me in tempore hoc videat senex. (CHREMES. SIMO.) CHREMES Satis iam satis Simo spectata erga te amicitia est mea: Satis pericli coepi adire: orandi iam finem face. Dum studeo obsequi tibi paene illusi vitam filiae. SIMO Immo enim nunc quum maxime abs te postulo atque oro Chreme