Quid Glycerium? iam hic suos parentes repperit? MYSIS Utinam. CRITO An nondum etiam? Haud auspicato huc me appuli: Nam pol si id scissem nunquam huc tetulissem pedem: Semper enim dicta est eius haec atque habita est soror: Quae illius fuerunt possidet: nunc me hospitem Lites sequi quam id mihi sit facile atque utile Aliorum exempla commonent: simul arbitror Iam aliquem esse amicum et defensorem ei; nam fere Grandiuscula iam profecta est illinc. Clamitent Me sycophantam, hereditates persequi, Mendicum: tum ipsam despoliare non licet. MYSIS O optime hospes pol Crito antiquum obtines. CRITO Duc me ad eam, quando huc veni, ut videam. MYSIS Maxime. DAVUS Sequar hos: nolo me in tempore hoc videat senex. (CHREMES. SIMO.) CHREMES Satis iam satis Simo spectata erga te amicitia est mea: Satis pericli coepi adire: orandi iam finem face. Dum studeo obsequi tibi paene illusi vitam filiae. SIMO Immo enim nunc quum maxime abs te postulo atque oro Chreme Ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes. CHREMES Vide quam iniquus sis prae studio. Dum id efficias quod cupis, Neque modum benignitatis neque quid me ores cogitas: Nam si cogites, remittas iam me onerare iniuriis. SIMO Quibus? CHREMES Ah! rogitas? perpulisti me ut homini adolescentulo In alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria, Filiam darem in seditionem atque in incertas nuptias, Eius labore atque eius dolore gnato ut medicarer tuo. Impetrasti: incepi dum res tetulit: nunc non fert; feras.