Is est. CRITO O Mysis, salve. MYSIS Salvus sis Crito. CRITO Itan Chrysis? hem. MYSIS Nos quidem pol miseras perdidit. CRITO Quid vos? quo pacto hic? satin recte? MYSIS Nosne? Sic Ut quimus aiunt, quando ut volumus non licet. CRITO Quid Glycerium? iam hic suos parentes repperit? MYSIS Utinam. CRITO An nondum etiam? Haud auspicato huc me appuli: Nam pol si id scissem nunquam huc tetulissem pedem: Semper enim dicta est eius haec atque habita est soror: Quae illius fuerunt possidet: nunc me hospitem