Eho inepta nescis quid sit actum? MYSIS Quid sciam? DAVUS Hic socer est. Alio pacto haud poterat fieri Ut sciret haec quae voluimus. MYSIS Praediceres. DAVUS Paullum interesse censes ex animo omnia, Ut fert natura, facias an de industria? (CRITO. MYSIS. DAVUS.) CRITO In hac habitasse platea dictum est Chrysidem Quae sese inhoneste optavit parere hic divitias Potius quam in patria honeste pauper viveret. Eius morte ea ad me lege redierunt bona. Sed quos perconter video. Salvete. MYSIS Obsecro Quem video? Estne hic Crito sobrinus Chrysidis?