Audistine obsecro? Hem Scelera, hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi. Hic est ille: non te credas Davum ludere. MYSIS Me miseram: nihil pol falsi dixi mi senex. CHREMES Novi rem omnem: est Simo intus? DAVUS Est. MYSIS Ne me attigas Sceleste. Si pol Glycerio non omnia haec— DAVUS Eho inepta nescis quid sit actum? MYSIS Quid sciam? DAVUS Hic socer est. Alio pacto haud poterat fieri Ut sciret haec quae voluimus. MYSIS Praediceres. DAVUS Paullum interesse censes ex animo omnia, Ut fert natura, facias an de industria? (CRITO. MYSIS. DAVUS.) CRITO In hac habitasse platea dictum est Chrysidem Quae sese inhoneste optavit parere hic divitias Potius quam in patria honeste pauper viveret. Eius morte ea ad me lege redierunt bona. Sed quos perconter video. Salvete. MYSIS Obsecro Quem video? Estne hic Crito sobrinus Chrysidis? Is est. CRITO O Mysis, salve. MYSIS Salvus sis Crito. CRITO Itan Chrysis? hem. MYSIS Nos quidem pol miseras perdidit. CRITO Quid vos? quo pacto hic? satin recte? MYSIS Nosne? Sic Ut quimus aiunt, quando ut volumus non licet.