Civem Atticam esse hanc. Ch. Eho. Da. Coactus legibus Eam uxorem ducet. My. Au obsecro an non civis est? Ch. Iocularium in malum insciens paene incidi. Da. Quis hic loquitur? o Chreme, per tempus advenis. Ausculta. Ch. Audivi iam omnia. Da. Ain tu? haec omnia! Ch. Audivi, inquam, a principio. Da. Audistine obsecro? Hem Scelera, hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi. Hic est ille: non te credas Davum ludere. My. Me miseram: nihil pol falsi dixi mi senex. Ch. Novi rem omnem: est Simo intus? Da. Est. My. Ne me attigas Sceleste. Si pol Glycerio non omnia haec— Da. Eho inepta nescis quid sit actum? My. Quid sciam? Da. Hic socer est. Alio pacto haud poterat fieri Ut sciret haec quae voluimus. My. Praediceres. Da. Paullum interesse censes ex animo omnia, Ut fert natura, facias an de industria? CRITO. MYSIS. DAVUS. Cr. In hac habitasse platea dictum est Chrysidem Quae sese inhoneste optavit parere hic divitias Potius quam in patria honeste pauper viveret. Eius morte ea ad me lege redierunt bona. Sed quos perconter video. Salvete. My. Obsecro Quem video? Estne hic Crito sobrinus Chrysidis? Is est. Cr. O Mysis, salve. My. Salvus sis Crito. Cr. Itan Chrysis? hem. My. Nos quidem pol miseras perdidit. Cr. Quid vos? quo pacto hic? satin recte? My. Nosne? 'Sic Ut quimus' aiunt, 'quando ut volumus non licet. Cr. Quid Glycerium? iam hic suos parentes repperit? My. Utinam. Cr. An nondum etiam? Haud auspicato huc me appuli: Nam pol si id scissem nunquam huc tetulissem pedem: Semper enim dicta est eius haec atque habita est soror: