Hominum a labore proclive ad libidinem, Accepit conditionem, dein quaestum occipit. Qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium Perduxere illuc secum ut una esset meum. Egomet continuo mecum, Certe captus est, Habet. Observabam mane illorum servulos Venientes aut abeuntes: rogitabam, Heus puer, Dic sodes, quis heri Chrysidem habuit? Nam Andriae Illi id erat nomen. SOSIA Teneo. SIMO Phaedrum, aut Cliniam Dicebant, aut Niceratum; nam hi tres tum simul Amabant. Eho, quid Pamphilus? Quid? symbolam Dedit, coenavit. Gaudebam. Item alio die Quaerebam: comperiebam nihil ad Pamphilum Quidquam attinere. Enimvero spectatum satis Putabam, et magnum exemplum continentiae. Nam qui cum ingeniis conflictatur eiusmodi, Neque commovetur animus in ea re tamen, Scias posse habere iam ipsum suae vitae modum. Cum id mihi placebat tum uno ore omnes omnia Bona dicere, et laudare fortunas meas Qui gnatum haberem tali ingenio praeditum. Quid verbis opus est? hac fama impulsus Chremes, Ultro ad me venit unicam gnatam suam Cum dote summa filio uxorem ut daret. Placuit; despondi. Hic nuptiis dictus est dies. SOSIA Quid obstat cur non verae fiant? SIMO Audies. Fere in diebus paucis quibus haec acta sunt