Qui hic neminem alium videam. Ch. Miror unde sit. Da. Dictura es quod rogo? My. Au. Da. Concede ad dexteram. My. Deliras: non tute ipse? Da. Verbum si mihi Unum praeterquam quod te rogo faxis cave. My. Male dicis? Da. Undest? Dic clare. My. A nobis. Da. Attatae! Mirum vero impudenter mulier si facit Meretrix. Ch. Ab Andria est haec quantum intelligo. Da. Adeon videmur vobis esse idonei In quibus sic illudatis? Ch. Veni in tempore. Da. Propera adeo puerum tollere hinc ab ianua: Mane: cave quoquam ex istoc excessis loco. My. Di te eradicent: ita me miseram territas. Da. Tibi ego dico annon? My. Quid vis? Da. At etiam rogas? Cedo cuium puerum hic apposuisti? dic mihi. My. Tu nescis? Da. Mitte id quod scio: dic quod rogo. My. Vestri. Da. Cuius nostri? My. Pamphili. Da. Hem, quid? Pamphili? My. Eho, annon est? Ch. Recte ego semper fugi has nuptias. Da. O facinus animadvertendum. My. Quid clamitas? Da. Quemne ego heri vidi ad vos afferri vesperi? My. O hominem audacem. Da. Verum. Vidi Cantharam Suffarcinatam. My. Dis pol habeo gratiam Quum in pariundo aliquot affuerunt liberae. Da. Ne illa illum haud novit cuius causa haec incipit. Chremes si positum puerum ante aedes viderit Suam gnatam non dabit? Tanto hercle magis dabit. Ch. Non hercle faciet. Da. Nunc adeo ut tu sis sciens, Nisi puerum tollis iam ego hunc in mediam viam Provolvam: teque ibidem pervolvam in luto. My. Tu pol homo non es sobrius. Da. Fallacia Alia aliam trudit; iam susurrari audio