Dictura es quod rogo? MYSIS Au. DAVUS Concede ad dexteram. MYSIS Deliras: non tute ipse? DAVUS Verbum si mihi Unum praeterquam quod te rogo faxis cave. MYSIS Male dicis? DAVUS Undest? Dic clare. MYSIS A nobis. DAVUS Attatae! Mirum vero impudenter mulier si facit Meretrix. CHREMES Ab Andria est haec quantum intelligo. DAVUS Adeon videmur vobis esse idonei In quibus sic illudatis? CHREMES Veni in tempore. DAVUS Propera adeo puerum tollere hinc ab ianua: Mane: cave quoquam ex istoc excessis loco. MYSIS Di te eradicent: ita me miseram territas. DAVUS Tibi ego dico annon? MYSIS Quid vis? DAVUS At etiam rogas? Cedo cuium puerum hic apposuisti? dic mihi. MYSIS Tu nescis? DAVUS Mitte id quod scio: dic quod rogo. MYSIS Vestri. DAVUS Cuius nostri? MYSIS Pamphili. DAVUS Hem, quid? Pamphili? MYSIS Eho, annon est?