Quid veniam? nihil habeo. CHARINUS At tamen siquid. DAVUS Age veniam. CHARINUS Si quid Domi ero. DAVUS Tu Mysis dum exeo parumper opperire hic. MYSIS Quapropter? DAVUS Ita facto est opus. MYSIS Matura. DAVUS Iam inquam hic adero. (MYSIS. DAVUS.) MYSIS Nihilne esse proprium cuiquam? Di vestram fidem: Summum bonum esse herae putavi hunc Pamphilum, Amicum, amatorem, virum in quovis loco Paratum: verum ex eo nunc misera quem capit Dolorem! facile hic plus mali est, quam illic boni. Sed Davus exit. Mi homo quid istuc obsecro est? Quo portas puerum? DAVUS Mysis nunc opus est tua Mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia. MYSIS Quidnam incepturus? DAVUS Accipe a me hunc ocius, Atque ante nostram ianuam appone. MYSIS Obsecro Humine? DAVUS Ex ara hinc sume verbenas tibi Atque eas substerne. MYSIS Quamobrem id tute non facis? DAVUS Quia si forte opus sit ad herum iurandum mihi Non apposuisse ut liquido possim. MYSIS Intelligo: