Quo minus hae fierent nuptiae, volo. Sed si id non poterit, Id faciam in proclivi quod est per me stetisse ut credat. Quis videor? CHARINUS Miser aeque atque ego. DAVUS Consilium quaero. CHARINUS Fortis! PAMPHILUS Scio quid conere? DAVUS Hoc ego tibi profecto effectum reddam. PAMPHILUS Iam hoc opus est. DAVUS Quin iam habeo. CHARINUS Quid est? DAVUS Huic, non tibi habeo, ne erres. CHARINUS Sat habeo. PAMPHILUS Quid facies? cedo. DAVUS Dies mihi hic ut satis sit vereor Ad agendum: ne vacuum esse me nunc ad narrandum credas. Proinde hinc vos amolimini: nam mihi impedimento estis. PAMPHILUS Ego hanc visam. DAVUS Quid tu? quo hinc te agis? CHARINUS Verum vis dicam? DAVUS Immo etiam Narrationis incipit mihi initium. CHARINUS Quid me fiet? DAVUS Eho tu impudens non satis habes quod tibi dieculam addo Quantum huic promoveo nuptias? CHARINUS Dave attamen. DAVUS Quid ergo? CHARINUS Ut ducam. DAVUS Ridiculum. CHARINUS Huc face ad me ut venias si quid poteris.