Cupio: restitue in quem me accepisti locum. DAVUS Faciam. PAMPHILUS At iam hoc opus est. DAVUS Hem! sed, mane. Concrepuit a Glycerio ostium. PAMPHILUS Nihil ad te. DAVUS Quaero. PAMPHILUS Hem, nuncin demum? DAVUS At iam hoc tibi inventum dabo. (MYSIS. PAMPHILUS. CHARINUS. DAVUS.) MYSIS Iam ubi ubi erit inventum tibi curabo et mecum adductum Tuum Pamphilum: tu modo anime mi noli te macerare. PAMPHILUS Mysis. MYSIS Quid est? Ehem Pamphile, opportune te mihi offers. PAMPHILUS Quid est? MYSIS Orare iussit si se ames hera iam ut ad sese venias: Videre ait te cupere. PAMPHILUS Vah, perii: hoc malum integrascit. Sicine me atque illam opera tua nunc miseros sollicitarier? Nam idcirco arcessor, nuptias quod mihi apparari sensit. CHARINUS Quibus quidem quam facile potuerat quiesci si hic quiesset. DAVUS Age si hic non insanit satis sua sponte instiga. MYSIS Atque edepol Ea res est: proptereaque nunc misera in maerore est. PAMPHILUS Mysis, Per omnes tibi adiuro deos numquam eam me deserturum; Non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnes homines. Hanc mihi expetivi, contigit: conveniunt mores: valeant Qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mihi adimet nemo. MYSIS Resipisco. PAMPHILUS Non Apollinis magis verum atque hoc responsum est. Si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat