Cur me enicas? Hoc audi. Numquam destitit Instare ut dicerem me esse ducturum patri; Suadere, orare, usque adeo donec perpulit. Ch. Quis homo istuc? Pa. Davus.— Ch. Davus? Pa. interturbat. Ch. Quamobrem? Pa. Nescio: Nisi mihi deos satis scio fuisse iratos qui eis auscultaverim. Ch. Factum hoc est Dave? Da. Factum. Ch. Hem, quid ais scelus? At tibi Di dignum factis exitium duint. Eho, dic mihi, si omnes hunc coniectum in nuptias Inimici vellent quod nisi hoc consilium darent? Da. Deceptus sum at non defatigatus. Ch. Scio. Da. Hac non successit, alia aggrediemur via. Nisi id putas, quia primo processit parum, Non posse iam ad salutem converti hoc malum. Pa. Immo etiam: nam satis credo si advigilaveris Ex unis geminas mihi conficies nuptias. Da. Ego Pamphile hoc tibi pro servitio debeo, Conari manibus pedibus noctesque et dies; Capitis periclum adire, dum prosim tibi: Tuum est si quid praeter spem evenit mihi ignoscere. Parum succedit quod ago: at facio sedulo. Vel melius tute reperi, me missum face. Pa. Cupio: restitue in quem me accepisti locum. Da. Faciam. Pa. At iam hoc opus est. Da. Hem! sed, mane. Concrepuit a Glycerio ostium. Pa. Nihil ad te. Da. Quaero. Pa. Hem, nuncin demum? Da. At iam hoc tibi inventum dabo. MYSIS. PAMPHILUS. CHARINUS. DAVUS. My. Iam ubi ubi erit inventum tibi curabo et mecum adductum Tuum Pamphilum: tu modo anime mi noli te macerare. Pa. Mysis. My. Quid est? Ehem Pamphile, opportune te mihi offers. Pa. Quid est? My. Orare iussit si se ames hera iam ut ad sese venias: Videre ait te cupere. Pa. Vah, perii: hoc malum integrascit. Sicine me atque illam opera tua nunc miseros sollicitarier?