Scio equidem illam ducturum esse te. PAMPHILUS Cur me enicas? Hoc audi. Numquam destitit Instare ut dicerem me esse ducturum patri; Suadere, orare, usque adeo donec perpulit. CHARINUS Quis homo istuc? PAMPHILUS Davus.— CHARINUS Davus? PAMPHILUS interturbat. CHARINUS Quamobrem? PAMPHILUS Nescio: Nisi mihi deos satis scio fuisse iratos qui eis auscultaverim. CHARINUS Factum hoc est Dave? DAVUS Factum. CHARINUS Hem, quid ais scelus? At tibi Di dignum factis exitium duint. Eho, dic mihi, si omnes hunc coniectum in nuptias Inimici vellent quod nisi hoc consilium darent? DAVUS Deceptus sum at non defatigatus. CHARINUS Scio. DAVUS Hac non successit, alia aggrediemur via. Nisi id putas, quia primo processit parum, Non posse iam ad salutem converti hoc malum. PAMPHILUS Immo etiam: nam satis credo si advigilaveris Ex unis geminas mihi conficies nuptias. DAVUS Ego Pamphile hoc tibi pro servitio debeo, Conari manibus pedibus noctesque et dies; Capitis periclum adire, dum prosim tibi: Tuum est si quid praeter spem evenit mihi ignoscere. Parum succedit quod ago: at facio sedulo. Vel melius tute reperi, me missum face.