Proximus sum egomet mihi. Attamen Ubi fides, Si roges, nihil pudet; hic ubi opus est Non verentur: illic ubi nihil opus est ibi verentur. Sed quid agam? adeamne ad eum, et cum eo iniuriam hanc expostulem? Ingeram mala multa? Atque aliquis dicat, Nihil promoveris. Multum: molestus certe ei fuero: atque animo morem gessero. PAMPHILUS Charine et me et te imprudens, nisi quid Di respiciunt, perdidi. CHARINUS Itane imprudens? tandem inventa est causa: solvisti fidem. PAMPHILUS Quid tandem? CHARINUS Etiam nunc me ducere istis dictis postulas? PAMPHILUS Quid istuc est? CHARINUS Postquam me amare dixi complacita est tibi. Heu me miserum qui tuum animum ex animo spectavi meo. PAMPHILUS Falsus es. CHARINUS Nonne tibi satis esse hoc visum solidum est gaudium, Nisi me lactasses amantem et falsa spe produceres. Habeas. PAMPHILUS Habeam? ah nescis quantis in malis verser miser; Quantasque hic suis consiliis mihi confecit sollicitudines Meus carnufex. CHARINUS Quid istuc tam mirum est de te si exemplum capit? PAMPHILUS Haud istuc dicas si cognoris vel me vel amorem meum. CHARINUS Scio: cum patre altercasti dudum: et is nunc propterea tibi Succenset: nec te quivit hodie cogere illam ut duceres. PAMPHILUS Immo etiam, quo tu minus scis aerumnas meas, Hae nuptiae non apparabantur mihi: Nec postulabat nunc quisquam uxorem dare. CHARINUS Scio: tu coactus tua voluntate es. PAMPHILUS Mane: Nondum scis.