Denegando modo quis pudor paululum adest: Post ubi tempus promissa iam perfici, Tum coacti necessario se aperiunt, Et timent: et tamen res premit denegare: Ibi tum eorum impudentissima oratio est, "Quis tu es? quis mihi es? cur meam tibi? Heus, Proximus sum egomet mihi." Attamen "Ubi fides," Si roges, nihil pudet; hic ubi opus est Non verentur: illic ubi nihil opus est ibi verentur. Sed quid agam? adeamne ad eum, et cum eo iniuriam hanc expostulem? Ingeram mala multa? Atque aliquis dicat, "Nihil promoveris." Multum: molestus certe ei fuero: atque animo morem gessero. Pa. Charine et me et te imprudens, nisi quid Di respiciunt, perdidi. Ch. Itane imprudens? tandem inventa est causa: solvisti fidem. Pa. Quid tandem? Ch. Etiam nunc me ducere istis dictis postulas? Pa. Quid istuc est? Ch. Postquam me amare dixi complacita est tibi. Heu me miserum qui tuum animum ex animo spectavi meo. Pa. Falsus es. Ch. Nonne tibi satis esse hoc visum solidum est gaudium, Nisi me lactasses amantem et falsa spe produceres. Habeas. Pa. Habeam? ah nescis quantis in malis verser miser; Quantasque hic suis consiliis mihi confecit sollicitudines Meus carnufex. Ch. Quid istuc tam mirum est de te si exemplum capit? Pa. Haud istuc dicas si cognoris vel me vel amorem meum. Ch. Scio: cum patre altercasti dudum: et is nunc propterea tibi Succenset: nec te quivit hodie cogere illam ut duceres. Pa. Immo etiam, quo tu minus scis aerumnas meas, Hae nuptiae non apparabantur mihi: Nec postulabat nunc quisquam uxorem dare. Ch. Scio: tu coactus tua voluntate es. Pa. Mane: Nondum scis.