Visus sum. PAMPHILUS Ehodum bone vir quid ais? viden me consiliis tuis Miserum impeditum esse? DAVUS At iam expediam. PAMPHILUS Expedies? DAVUS Certe Pamphile. PAMPHILUS Nempe ut modo. DAVUS Immo melius spero. PAMPHILUS Oh tibi ego ut credam furcifer? Tu rem impeditam et perditam restituas? Hem quo fretus siem, Qui me hodie ex tranquillissima re coniecisti in nuptias. Annon dixi esse hoc futurum? DAVUS Dixti. PAMPHILUS Quid meritus? DAVUS Crucem. Sed sine paululum ad me redeam: iam aliquid dispiciam. PAMPHILUS Hei mihi Cum non habeo spatium ut de te sumam supplicium ut volo: Namque hoc tempus praecavere mihi me haud te ulcisci sinit. (CHARINUS. PAMPHILUS. DAVUS.) CHARINUS Hocine est credibile aut memorabile Tanta vecordia innata cuiquam ut siet Ut malis gaudeant atque ex incommodis Alterius sua ut comparent commoda? ah Idne est verum? immo id est genus hominum pessimum in Denegando modo quis pudor paululum adest: Post ubi tempus promissa iam perfici, Tum coacti necessario se aperiunt, Et timent: et tamen res premit denegare: Ibi tum eorum impudentissima oratio est, Quis tu es? quis mihi es? cur meam tibi? Heus,