Apprime in vita esse utile ut ne quid nimis. Si. Sic vita erat: facile omnes perferre ac pati Cum quibus erat cunque una: iis sese dedere: Eorum obsequi studiis: advorsus nemini: Nunquam praeponens se illis: ita facillime Sine invidia laudem invenias et amicos pares. So. Sapienter vitam instituit: namque hoc tempore Obsequium amicos, veritas odium parit. Si. Interea mulier quaedam abhinc triennium Ex Andro commigravit huc viciniae, Inopia et cognatorum negligentia Coacta, egregia forma atque aetate integra. So. Hei vereor ne quid Andria apportet mali. Si. Primum haec pudice vitam parce ac duriter Agebat, lana ac tela victum quaeritans. Sed postquam amans accessit, pretium pollicens, Unus et item alter, ita ut ingenium est omnium Hominum a labore proclive ad libidinem, Accepit conditionem, dein quaestum occipit. Qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium Perduxere illuc secum ut una esset meum. Egomet continuo mecum, 'Certe captus est, Habet.' Observabam mane illorum servulos Venientes aut abeuntes: rogitabam, 'Heus puer, Dic sodes, quis heri Chrysidem habuit?' Nam Andriae Illi id erat nomen. So. Teneo. Si. Phaedrum, aut Cliniam Dicebant, aut Niceratum; nam hi tres tum simul Amabant. 'Eho, quid Pamphilus?' Quid? symbolam Dedit, coenavit. Gaudebam. Item alio die Quaerebam: comperiebam nihil ad Pamphilum