Nunc te oro Dave quoniam solus mihi effecisti has nuptias— DAVUS Ego vero solus. SIMO corrigere mihi gnatum porro enitere. DAVUS Faciam hercle sedulo. SIMO Potes nunc dum animus irritatus est. DAVUS Quiescas. SIMO Age igitur ubi nunc est ipsus? DAVUS Mirum ni domi est. SIMO Ibo ad eum: atque eadem haec tibi quae dixi dicam itidem illi. DAVUS Nullus sum. Quid causae est quin hinc in pistrinum recta proficiscar via? Nihil est preci loci relictum; iam perturbavi omnia: Herum fefelli; in nuptias conieci herilem filium; Feci hodie ut fierent insperante hoc atque invito Pamphilo. Hem Astutias! quod si quiessem nihil evenisset mali. Sed eccum video ipsum: occidi. Utinam mihi esset aliquid hic quo me nunc praecipitem darem. (PAMPHILUS. DAVUS.) PAMPHILUS Ubi illic est scelus qui me perdidit? DAVUS Perii. PAMPHILUS Atque hoc confiteor mihi Iure obtigisse; quandoquidem tam iners tam nulli consili Sum. Servon fortunas meas me commisisse futili? Ergo pretium ob stultitiam fero: sed inultum numquam id auferet. DAVUS Posthac incolumem sat scio fore me nunc si hoc devito malum. PAMPHILUS Nam quid ego nunc dicam patri? Negabon velle me modo Qui sum pollicitus ducere? Qua fiducia id facere audeam? Nec quid me nunc faciam scio. DAVUS Nec quid me; atque id ago sedulo. Dicam aliquid iam inventurum ut huic malo aliquam producam moram. PAMPHILUS Ohe.