Dumque eius libido occlusa est contumeliis, Prius quam harum scelera et lacrimae confictae dolis Reducunt animum aegrotum ad misericordiam: Uxorem demus: spero consuetudine et Coniugio liberali devinctum Chreme Dein facile ex illis sese emersurum malis. CHARINUS Tibi ita hoc videtur: at ego non posse arbitror Neque illum hanc perpetuo habere, neque me perpeti. SIMO Qui scis ergo istuc nisi periclum feceris? CHARINUS At istuc periclum in filia fieri grave est. SIMO Nempe incommoditas denique huc omnis redit: Si eveniat quod Di prohibeant, discessio. At si corrigitur, quot commoditates vide: Principio amico filium restitueris; Tibi generum firmum et filiae invenias virum. CHARINUS Quid istic? si ita istuc animum induxti esse utile, Nolo tibi ullum commodum in me claudier. SIMO Merito te semper maximi feci Chreme. CHARINUS Sed quid ais? SIMO Quid? CHARINUS Qui scis eos nunc discordare inter se? SIMO Ipsus mihi Davus qui intimus est eorum consiliis dixit; Et is mihi suadet nuptias quantum queam ut maturem. Num censes faceret filium nisi sciret eadem haec velle? Tute adeo iam eius verba audies. Heus evocate huc Davum. Atque eccum: video ipsum foras exire. (DAVUS. SIMO. CHREMES.) DAVUS Ad te ibam. SIMO Quidnam est? DAVUS Cur uxor non accersitur? iam advesperascit. SIMO Audin tu illum?