Cuius tibi potestas summa servandi datur, Ut me adiuves in hac re, atque ita ut nuptiae Fuerant futurae fiant. Ch. Ah ne me obsecra: Quasi hoc te orando a me impetrare oporteat. Alium esse censes nunc me atque olim cum dabam? Si in rem est utrique ut fiant, arcessi iube. Sed si ex ea re plus mali est quam commodi Utrique, id oro te in commune ut consulas, Quasi illa tua sit, Pamphilique ego sim pater. Si. Immo ita volo itaque postulo ut fiat Chreme: Neque postulem abs te nisi ipsa res moneat. Ch. Quid est? Si. Irae sunt inter Glycerium et gnatum. Ch. Audio. Si. Ita magnae ut sperem posse avelli. Ch. Fabulae. Si. Profecto sic est. Ch. Sic hercle ut dicam tibi: Amantium irae amoris integratio est. Si. Hem, id te oro ut ante eamus dum tempus datur, Dumque eius libido occlusa est contumeliis, Prius quam harum scelera et lacrimae confictae dolis Reducunt animum aegrotum ad misericordiam: Uxorem demus: spero consuetudine et Coniugio liberali devinctum Chreme Dein facile ex illis sese emersurum malis. Ch. Tibi ita hoc videtur: at ego non posse arbitror Neque illum hanc perpetuo habere, neque me perpeti. Si. Qui scis ergo istuc nisi periclum feceris? Ch. At istuc periclum in filia fieri grave est. Si. Nempe incommoditas denique huc omnis redit: Si eveniat quod Di prohibeant, discessio. At si corrigitur, quot commoditates vide: Principio amico filium restitueris;