Et ego te. CHARINUS Optato advenis. Aliquot me adiere ex te auditum qui aiebant hodie filiam Meam nubere tuo gnato: id viso tune an illi insaniant. SIMO Ausculta paucis: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies. CHARINUS Ausculto: loquere quid velis. SIMO Per te deos oro et nostram amicitiam Chreme Quae incepta a parvis cum aetate accrevit simul, Perque unicam gnatam tuam et gnatum meum, Cuius tibi potestas summa servandi datur, Ut me adiuves in hac re, atque ita ut nuptiae Fuerant futurae fiant. CHARINUS Ah ne me obsecra: Quasi hoc te orando a me impetrare oporteat. Alium esse censes nunc me atque olim cum dabam? Si in rem est utrique ut fiant, arcessi iube. Sed si ex ea re plus mali est quam commodi Utrique, id oro te in commune ut consulas, Quasi illa tua sit, Pamphilique ego sim pater. SIMO Immo ita volo itaque postulo ut fiat Chreme: Neque postulem abs te nisi ipsa res moneat. CHARINUS Quid est? SIMO Irae sunt inter Glycerium et gnatum. CHARINUS Audio. SIMO Ita magnae ut sperem posse avelli. CHARINUS Fabulae. SIMO Profecto sic est. CHARINUS Sic hercle ut dicam tibi: Amantium irae amoris integratio est. SIMO Hem, id te oro ut ante eamus dum tempus datur,