Unde id scis? Da. Audivi et credo: multa concurrunt simul Qui coniecturam hanc nunc facio. Iam primum haec se e Pamphilo Gravidam dixit esse; inventum est falsum: nunc, postquam videt Nuptias domi apparari, missa est ancilla ilico Obstetricem arcessitum ad eam, et puerum ut afferret simul. Hoc nisi fit puerum ut tu videas, nihil moventur nuptiae. Si. Quid ais? Quom intellexeras Id consili capere, cur non dixti extemplo Pamphilo? Da. Quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidem Scimus quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit. Postremo id mihi da negoti: tu tamen idem has nuptias Perge facere ita ut facis: et id spero adiuturos deos. Si. Immo abi intro: ibi me opperire, et quod parato opus est para. Non impulit me haec nunc omnino ut crederem: Atque haud scio an quae dixit sint vera omnia: Sed parvi pendo: illud mihi multo maximum est Quod mihi pollicitus est ipse gnatus. Nunc Chremem Conveniam: orabo gnato uxorem: si impetro, Quid alias malim quam hodie has fieri nuptias? Nam gnatus quod pollicitus est haud dubium est mihi Si nolit quin eum merito possim cogere. Atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obviam. SIMO. CHREMES. Si. Iubeo Chremetem. Ch. O, te ipsum quaerebam. Si. Et ego te. Ch. Optato advenis. Aliquot me adiere ex te auditum qui aiebant hodie filiam Meam nubere tuo gnato: id viso tune an illi insaniant. Si. Ausculta paucis: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies. Ch. Ausculto: loquere quid velis. Si. Per te deos oro et nostram amicitiam Chreme Quae incepta a parvis cum aetate accrevit simul, Perque unicam gnatam tuam et gnatum meum,