Cognosces, et quid facere in hac re te velim. Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, Liberius vivendi fuit potestas: nam antea Qui scire posses, aut ingenium noscere, Dum aetas, metus, magister, prohibebant? SOSIA Ita est. SIMO Quod plerique omnes faciunt adolescentuli, Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos Alere aut canes ad venandum, aut ad philosophos: Horum ille nihil egregie praeter caetera Studebat: et tamen omnia haec mediocriter. Gaudebam. SOSIA Non iniuria: nam id arbitror Apprime in vita esse utile ut ne quid nimis. SIMO Sic vita erat: facile omnes perferre ac pati Cum quibus erat cunque una: iis sese dedere: Eorum obsequi studiis: advorsus nemini: Nunquam praeponens se illis: ita facillime Sine invidia laudem invenias et amicos pares. SOSIA Sapienter vitam instituit: namque hoc tempore Obsequium amicos, veritas odium parit. SIMO Interea mulier quaedam abhinc triennium Ex Andro commigravit huc viciniae, Inopia et cognatorum negligentia Coacta, egregia forma atque aetate integra. SOSIA Hei vereor ne quid Andria apportet mali. SIMO Primum haec pudice vitam parce ac duriter Agebat, lana ac tela victum quaeritans. Sed postquam amans accessit, pretium pollicens, Unus et item alter, ita ut ingenium est omnium