Date: mox ego huc revertar. Per ecastor scitus puer est natus Pamphilo. Deos quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipse est ingenio bono, Cumque huic est veritus optimae adulescenti facere iniuriam. SIMO Vel hoc quis non credat qui te norit abs te esse ortum? DAVUS Quidnam id est? SIMO Non imperabat coram quid opus facto esset puerperae: Sed postquam egressa est illis quae sunt intus clamat de via. O Dave, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneus Tibi videor esse quem tam aperte fallere incipias dolis? Saltem accurate, ut metui videar certe si resciverim. DAVUS Certe hercle nunc hic se ipsus fallit haud ego. SIMO Edixin tibi, Interminatus sum ne faceres? num veritus? quid retulit? Credon tibi hoc, nunc peperisse hanc e Pamphilo? DAVUS Teneo quid erret: et quid agam habeo. SIMO Quid taces? DAVUS Quid credas? quasi non tibi renunciata sint haec sic fore. SIMO Mihin quisquam? DAVUS Eho an tute intellexti hoc assimulari? SIMO Irrideor. DAVUS Renunciatum est: nam qui istaec tibi incidit suspicio? SIMO Qui? quia te noram. DAVUS Quasi tu dicas factum id consilio meo. SIMO Certe enim scio. DAVUS Non satis me pernosti etiam qualis sim Simo. SIMO Ego non te? DAVUS Sed si quid narrare occoepi, continuo dari Tibi verba censes falso: itaque hercle nihil iam muttire audeo. SIMO Hoc ego scio unum neminem peperisse hic.