Hem. DAVUS Utinam aut hic surdus aut haec muta facta sit. MYSIS Nam quod peperisset iussit tolli. SIMO O Iupiter! Quid ego audio? Actum est siquidem haec vera praedicat. LESBIA Bonum ingenium narras adolescentis. MYSIS Optimum. Sed sequere me intro, ne in mora illi sis. LESBIA Sequor. DAVUS Quod remedium nunc huic malo inveniam? SIMO Quid hoc? Adeone est demens? Ex peregrina? Iam scio; ah! Vix tandem sensi stolidus. DAVUS Quid hic sensisse ait? SIMO Haec primum adfertur iam mihi ab hoc fallacia: Hanc simulant parere quo Chremetem absterreant. GLYCERIUM Iuno Lucina fer opem, serva me, obsecro. SIMO Hui tam cito? ridiculum: postquam ante ostium Me audivit stare approperat. Non sat commode Divisa sunt temporibus tibi, Dave, haec. DAVUS Mihin? SIMO Num immemor es discipuli? DAVUS Ego quid narres nescio. SIMO Hicine me si imparatum in veris nuptiis Adortus esset quos mihi ludos redderet? Nunc huius periclo fit, ego in portu navigo. (LESBIA. SIMO. DAVUS.) LESBIA Adhuc Archylis quae assolent quaeque oportet Signa esse ad salutem omnia huic esse video. Nunc primum fac istaec lavet: post deinde Quod iussi ei dari bibere et quantum imperavi