Ea res sibi esset, ut virum fortem decet: Nunc uxore opus est: animum ad uxorem appulit. SIMO Subtristis visus est esse aliquantulum mihi. DAVUS Nil propter hanc rem: sed est quod succenset tibi. SIMO Quidnam est? DAVUS Puerile est. SIMO Quid est? DAVUS Nihil. SIMO Quin dic quid est? DAVUS Ait nimium parce facere sumptum. SIMO Mene? DAVUS Te. Vix, inquit, drachmis est obsonatum decem: Num filio videtur uxorem dare? Quem, inquit, vocabo ad coenam meorum aequalium Potissimum nunc? et, quod dicendum hic siet, Tu quoque perparce nimium. Non laudo. SIMO Tace. DAVUS Commovi. SIMO Ego istaec recte ut fiant videro. Quidnam hoc rei est? quid hic vult veterator sibi? Nam si hic mali est quicquam, hem illic est huic rei caput. (MYSIS. SIMO. DAVUS. LESBIA. GLYCERIUM.) MYSIS Ita pol quidem res est ut dixti Lesbia: Fidelem haud ferme mulieri invenias virum. SIMO Ab Andria est ancilla haec. DAVUS Quid narras? SIMO Ita est. MYSIS Sed hic Pamphilus— SIMO Quid dicit? MYSIS firmavit fidem.