Cum istuc quod postulo impetro cum gratia. DAVUS Sum verus? BYRRHIA Herus, quantum audio, uxore excidit. SIMO I nunc iam intro; ne in mora cum opus sit sies. PAMPHILUS Eo. BYRRHIA Nullane in re esse homini cuiquam fidem? Verum illud verbum est, vulgo quod dici solet, Omnes sibi malle melius esse quam alteri. Ego illam vidi virginem; forma bona Memini videre: quo aequior sum Pamphilo, Si se illam in somnis quam illum amplecti maluit. Renuntiabo, ut pro hoc malo mihi det malum. (DAVUS. SIMO.) DAVUS Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam Portare, et ea me hic restitisse gratia. SIMO Quid Davus narrat? DAVUS Aeque quicquam nunc quidem. SIMO Nihilne? hem. DAVUS Nihil prorsus. SIMO Atqui expectabam quidem. DAVUS Praeter spem evenit: sentio: hoc male habet virum. SIMO Potin es mihi verum dicere? DAVUS Nihil facilius. SIMO Num illi molestae quippiam hae sunt nuptiae Huiusce propter consuetudinem hospitae? DAVUS Nihil hercle: aut, si adeo, bidui est aut tridui Haec sollicitudo: nosti: deinde desinet. Etenim ipsus secum recta reputavit via. SIMO Laudo. DAVUS Dum licitum est ei, dumque aetas tulit, Amavit: tum id clam: cavit ne umquam infamiae