Obmutuit. By. Quid dixit? Si. Facis ut te decet Cum istuc quod postulo impetro cum gratia. Da. Sum verus? By. Herus, quantum audio, uxore excidit. Si. I nunc iam intro; ne in mora cum opus sit sies. Pa. Eo. By. Nullane in re esse homini cuiquam fidem? Verum illud verbum est, vulgo quod dici solet, Omnes sibi malle melius esse quam alteri. Ego illam vidi virginem; forma bona Memini videre: quo aequior sum Pamphilo, Si se illam in somnis quam illum amplecti maluit. Renuntiabo, ut pro hoc malo mihi det malum. DAVUS. SIMO. Da. Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam Portare, et ea me hic restitisse gratia. Si. Quid Davus narrat? Da. Aeque quicquam nunc quidem. Si. Nihilne? hem. Da. Nihil prorsus. Si. Atqui expectabam quidem. Da. Praeter spem evenit: sentio: hoc male habet virum. Si. Potin es mihi verum dicere? Da. Nihil facilius. Si. Num illi molestae quippiam hae sunt nuptiae Huiusce propter consuetudinem hospitae? Da. Nihil hercle: aut, si adeo, bidui est aut tridui Haec sollicitudo: nosti: deinde desinet. Etenim ipsus secum recta reputavit via. Si. Laudo. Da. Dum licitum est ei, dumque aetas tulit, Amavit: tum id clam: cavit ne umquam infamiae Ea res sibi esset, ut virum fortem decet: Nunc uxore opus est: animum ad uxorem appulit. Si. Subtristis visus est esse aliquantulum mihi. Da. Nil propter hanc rem: sed est quod succenset tibi. Si. Quidnam est? Da. Puerile est. Si. Quid est? Da. Nihil. Si. Quin dic quid est? Da. Ait nimium parce facere sumptum.