Sine omni periclo: nam hocce haud dubium est quin Chremes Tibi non det gnatam. Nec tu ea causa minueris Haec quae facis ne is mutet suam sententiam. Patri dic velle, ut cum velit tibi iure irasci non queat. Nam quod tu speres propulsabo facile. Uxorem his moribus Dabit nemo; inveniet inopem potius quam te corrumpi sinat. Sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris: Aliam otiosus quaeret: interea aliquid acciderit boni. Pa. Itan credis? Da. Haud dubium id quidem est. Pa. Vide quo me inducas. Da. Quin taces? Pa. Dicam. Puerum autem ne resciscat mihi esse ex illa cautio est: Nam pollicitus sum suscepturum. Da. O facinus audax! Pa. Hanc fidem Sibi me obsecravit qui se sciret non deserturum ut darem. Da. Curabitur. Sed pater adest. Cave te esse tristem sentiat. SIMO. DAVUS. PAMPHILUS. Si. Reviso quid agant aut quid captent consili. Da. Hic nunc non dubitat quin te ducturum neges. Venit meditatus alicunde ex solo loco: Orationem sperat invenisse se Qui differat te: proin tu fac apud te ut sies. Pa. Modo ut possim Dave. Da. Crede inquam hoc mihi Pamphile, Numquam hodie tecum commutaturum patrem Unum esse verbum si te dices ducere. BYRRHIA. SIMO. DAVUS. PAMPHILUS. By. Herus me relictis rebus iussit Pamphilum Hodie observare, ut quid ageret de nuptiis Scirem: id propterea nunc hunc venientem sequor. Ipsum adeo praesto video cum Davo: hoc agam. Si. Utrumque adesse video. Da. Hem, serva. Si. Pamphile! Da. Quasi de inproviso respice ad eum. Pa. Ehem pater. Da. Probe. Si. Hodie uxorem ducas ut dixi volo. By. Nunc nostrae timeo parti quid hic respondeat. Pa. Neque istic neque alibi tibi erit usquam in me mora.