Cedo igitur quid faciam Dave? DAVUS Dic te ducturum. PAMPHILUS Hem. DAVUS Quid est? PAMPHILUS Egon dicam? DAVUS Cur non? PAMPHILUS Numquam faciam. DAVUS Ne nega. PAMPHILUS Suadere noli. DAVUS Ex ea re quid fiat vide. PAMPHILUS Ut ab illa excludar huc concludar. DAVUS Non ita est. Nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem, Ducas volo hodie uxorem: tu, ducam, inquies: Cedo quid iurgabit tecum? Hic reddes omnia Quae nunc sunt certa ei consilia incerta ut sient, Sine omni periclo: nam hocce haud dubium est quin Chremes Tibi non det gnatam. Nec tu ea causa minueris Haec quae facis ne is mutet suam sententiam. Patri dic velle, ut cum velit tibi iure irasci non queat. Nam quod tu speres propulsabo facile. Uxorem his moribus Dabit nemo; inveniet inopem potius quam te corrumpi sinat. Sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris: Aliam otiosus quaeret: interea aliquid acciderit boni. PAMPHILUS Itan credis? DAVUS Haud dubium id quidem est. PAMPHILUS Vide quo me inducas. DAVUS Quin taces? PAMPHILUS Dicam. Puerum autem ne resciscat mihi esse ex illa cautio est: Nam pollicitus sum suscepturum.