Video exire neminem, matronam nullam in aedibus, Nil ornati, nil tumulti: accessi: intro aspexi. PAMPHILUS Scio. Magnum signum. DAVUS Num videntur convenire haec nuptiis? PAMPHILUS Non opinor Dave. DAVUS Opinor narras? non recte accipis. Certa res est. Etiam puerum inde abiens conveni Chremi Olera et pisciculos minutos ferre obolo in coenam seni. CHARINUS Liberatus sum hodie Dave tua opera. DAVUS Ac nullus quidem. CHARINUS Quid ita? Nempe huic prorsus illam non dat. DAVUS Ridiculum caput, Quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere: Nisi vides, nisi senis amicos oras, ambis. CHARINUS Bene mones. Ibo: etsi hercle saepe iam me spes haec frustrata est. Vale. (PAMPHILUS. DAVUS.) PAMPHILUS Quid igitur sibi vult pater? cur simulat? DAVUS Ego dicam tibi. Si id succenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes, Ipsus sibi esse iniurius videatur, neque id iniuria, Prius quam tuum ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit. Sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet: Tum illae turbae fient. PAMPHILUS Quidvis patiar. DAVUS Pater est Pamphile. Difficile est: tum haec sola est mulier: dictum ac factum invenerit Aliquam causam quamobrem eiiciat oppido. PAMPHILUS Eiiciat? DAVUS Cito.