Mea quidem hercle certe in dubio vita est. DAVUS Et quid tu scio. PAMPHILUS Nuptiae mihi. DAVUS Etsi scio. PAMPHILUS Hodie. DAVUS Obtundis, tametsi intellego. Id paves ne ducas tu illam, tu autem ut ducas. CHARINUS Rem tenes. PAMPHILUS Istuc ipsum. DAVUS Atque istuc ipsum nihil pericli est: me vide. PAMPHILUS Obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu. DAVUS Hem, Libero; tibi uxorem non dat iam Chremes. PAMPHILUS Qui scis? DAVUS Scies. Tuus pater me modo prehendit: ait tibi uxorem dari Hodie; item alia multa quae nunc non est narrandi locus. Continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam tibi haec. Ubi te non invenio ibi ascendo in quendam excelsum locum. Circumspicio; nusquam. Ibi forte huius video Byrrhiam; Rogo: negat vidisse. Mihi molestum. Quid agam, cogito. Redeunti interea ex ipsa re mihi incidit suspicio: hem, Paululum obsoni: ipsus tristis: de improviso nuptiae: Non cohaerent. PAMPHILUS Quorsumnam istuc? DAVUS Ego me continuo ad Chremem. Cum illo advenio solitudo ante ostium: iam id gaudeo. CHARINUS Recte dicis. PAMPHILUS Perge. DAVUS Maneo: interea introire neminem