Ego Charine neutiquam officium liberi esse hominis puto Cum is nihil promereat postulare id gratiae adponi sibi. Nuptias effugere ego istas malo, quam tu adipiscier. CHARINUS Reddidisti animum. PAMPHILUS Nunc si quid potes aut tute aut hic Byrrhia, Facite, fingite, invenite, efficite qui detur tibi: Ego id agam qui mihi ne detur. CHARINUS Sat habeo. PAMPHILUS Davom optume Video cuius consilio fretus sum. CHARINUS At tu hercle haud quidquam mihi; Nisi ea quae nihil opus sunt sciri. Fugin’ hinc? BYRRHIA Ego vero ac libens. (DAVUS. CHARINUS. PAMPHILUS.) DAVUS Di boni, boni quid porto! sed ubi inveniam Pamphilum, Ut metum in quo nunc est adimam, atque expleam animum gaudio? CHARINUS Laetus est nescio quid. PAMPHILUS Nihil est: nondum haec rescivit mala. DAVUS Quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias— CHARINUS Audin’ tu illum? DAVUS toto me oppido exanimatum quaerere. Sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam? CHARINUS Cessas adloqui? DAVUS Abeo. PAMPHILUS Dave: ades. Resiste. DAVUS Quis homo est, qui me? O Pamphile, Te ipsum quaero. Euge Charine: ambo opportune. Vos volo. PAMPHILUS Dave, perii. DAVUS Quin tu hoc audi. PAMPHILUS Interii. DAVUS Quid timeas scio.